라틴어 문장 검색

Ad haec illa dici solent primum ab iis, qui minime sunt in disserendo mali, qui in ea causa eo plus auctoritatis habent, quia, cum de viro bono quaeritur, quem apertum et simplicem volumus esse, non sunt in disputando vafri, non veteratores, non malitiosi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:1)
in privatis rebus si qui rem mandatam non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:5)
malitiosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장8)
Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi - nam nullum genus est minus malitiosum - , me studiose dicere contra Epicurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 50:1)
similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:5)
pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 322:1)
Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 149)
Miror quo evasurust apologus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 157)
praesens hic quidem est apologus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 162)
Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 1101)
Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION